monumenta.ch > Isidorus > 20
Isidorus, De Natura Rerum, XIX. De lunae cursu. <<<     >>> XXI. De lunae eclipsi.

CAPUT XX. De eclipsi solis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XX.---N. 1. Solem sapientes dicunt . . . transmittit. Totus locus ex Hygini lib. IV, cap. de Luna.

Ibid. Pro vehitur in nonnullis Mss. bis est utitur, et fortasse legendum vertitur. AREV.

]
Solem sapientes dicunt altius currere, lunam autem proximam esse terrae. Haec ergo, dum deorsum ad idem signum vel lineam qua sol vehitur, convenerit, obiicit se soli, et tenebras totius orbis efficit. Quod tantum intermenstruo contingit. Nam tunc luna in eadem parte signi est qua sol vehitur, ideoque fit illi proxima, et oppositione sui obscurari ab oculis nostris lumen eius videtur: veluti si aliquis oculis manum expansam opponat, quanto magis id fecerit, eo minus illa videri poterit; quanto autem procul discesserit, eo magis illi omnia potuerunt apparere.
2 [

2. Si foramen aeris, etc. Quod Anaximandro placuit. Plutarch. II de Placit. cap. 20 et 24.

]
Simili itaque ratione cum ad solis locum vel lineam luna pervenerit, tunc proxima ei esse videtur, et radios eius ita coram oculis nostris obscurare, ut lumen non possint eiicere. Cum autem luna ab eo loco discesserit, tunc sol lumen eiicit, et ad oculos nostros transmittit. Quapropter ita soli obiicitur luna, sicut lunae opponitur terra; quae utraque lumina cum ad terras non perveniunt, defecisse dicuntur. Alii autem dicunt defectum solis fieri, si foramen aeris, quo sol radios fundit, aliquo spiritu contrahatur sive obturetur. Hoc physici et sapientes mundi dicunt.
3 Caeterum doctores nostri mystice huius eclipsis mysterium in Christo dixerunt esse completum tunc cum, interrupto aeterni foederis cursu insolito, turbata ordinem suum elementa perdiderunt, cum sacrilegae factum coniurationis sol iste verus horrescens, insertis in populo iudaico errorum tenebris, paululum semetipsum per mortem abscondit, ac de cruce depositus, sese in sepulcro abditus obscuravit, donec tertia die augustior solito huic mundo, id est gentibus, claritatis suae potentiam praesentaret; ac sicut sol in virtute sua refulgens, tenebras operti saeculi illuminaret.